Isaiah 6

etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae. etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in coelestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quae sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in coelo Deo assistentes et laudantes, quae in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiae, super quos Dominus in modum aurigae sedere ostenditur, unde: etc. Seraphim autem praeter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quae velata sunt; non velant, quae nota sunt. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Ante haec quae fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et praedicatores nihil inde docent; similiter: HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quae sex diebus vel aetatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum quia de praesenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebraeus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas praedicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo quae duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: I Cor. 13.. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus. ID. Seraphim per in masculino genere per in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiae in exemplum posuerat. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. ID. Haec est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie praeceptorum comprehendens. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari. unde: Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur. Non cogit, sed voluntatem quaerit: voluntas enim sola praemium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiae, quod se obtulerit. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: etc., usque ad et magis Graecis quam Hebraicis utitur testimoniis. etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excaecatis, humiles illuminare. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, poenitentia sunt indigni. . Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Sub Adriano, Judaea iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judaeam intrare.
Copyright information for VulgGlossa